CATAPLUS Lalagea

CATAPLUS Lalagea
CATAPLUS Lalagea
apud Marcellum Empiricum, in Carm.
Quodque ab Idumaeis vectum Seplasia vendunt,
Et quidquid confert medicis Lalagea cataplus:
Lege, Lagaea cataplu. Cataplum enim Alexandrinum hîc intelligit, h. e. navigationem seu classem, quae medicis species fere omnes, quae medicinae conterrent, afferebat; Lagaea subintellige, urbs, h. e. Alexandrix. eundem Cataplum Niliacum vocat martialis, l. 12. Epigr. 75. v. 1.
Cum tibi Niliacus portet crystalla cataplus,
Accipe de Circo pocula Flaminio.
Quem eleganter his verbis proponit Seneca, Epist. 77. Hodie nobis Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare sequnturae classis adventum: tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est. Omnis in pilis Puteologrum turba consistit, et ex ipso genere velorum Alexandrinas, quamvis in magna turba, naves intelligit. Solit enim licet supparum intendere, quod in alto omnes habent naves. Nulla enim res aeque adiuvat cursum ---- Cum intravêre Capreas et promontorium, ex quo
Alta procelloso speculatur vertice Pallas.
coeterae velô iubentur esse contentae, supparum Alexandrinarum insigne est. In hoc omnium discursu properantium ad littus, etc. Vide Lipsium, Cominentar. ad h. l. ut et ad Tacium Annal. l. 15. De codem sic Statius, l. 3. Sylv. 2. v. 19. 21.
---- ---- celsa ratis ---- ----
Nec quaerenda diu: modo nam trans aequora terris
Prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum.
Prima salutavit Capreas, et margine dextrô
Sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae, etc.
Frumentum enim praecipue afferebat hic ςτόλος Α᾿λεξανδρίνος,
classis, quô Romam pastam esse, multis docuit ad Claudian. Barthius. Vide quoque Thom. Dempster. Collectan. Antiqq. l. 7. c. 38. De coeteris vero mercibus Aegypti, Isaac. Casaubon. agit ad Sueton. August. c. 98. et dicemus aliquid infra, in voce Rhopopolae. Vide quoque hîc passim, ubi de Alexandrina Classe, Frumentariis navibus, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”